Psalms 101

1oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum 2Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 4quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 5percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum 8vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum [ (Psalms 101:9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant ] [ (Psalms 101:10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui ] [ (Psalms 101:11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me ] [ (Psalms 101:12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui ] [ (Psalms 101:13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione ] [ (Psalms 101:14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum ] [ (Psalms 101:15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem ] [ (Psalms 101:16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam ] [ (Psalms 101:17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua ] [ (Psalms 101:18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum ] [ (Psalms 101:19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum ] [ (Psalms 101:20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est ] [ (Psalms 101:21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis ] [ (Psalms 101:22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem ] [ (Psalms 101:23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino ] [ (Psalms 101:24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos ] [ (Psalms 101:25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui ] [ (Psalms 101:26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli ] [ (Psalms 101:27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur ] [ (Psalms 101:28) tu autem ipse es et anni tui non deficient ] [ (Psalms 101:29) filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit ]
Copyright information for Vulgate_HebPs